

Epistola ad Philippenses*
Caput 3: Versus 11
Occurram.Deo tribuens quae mihi tribuit, per hoc venturus ad resurrectionem. Vel, occurram Christo in judicio quod sanctorum est tantum, veniens prius ad resurrectionem veram et gloriosam, quae non est inter mortuos, sed longe ex mortuis: quia licet omnes resurgant in die judicii, soli tamen justi gloriose immutabuntur, et occurrent Domino in aera deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra quousque percipiant terribilem sententiam judicis.Non quod jam acceperim.Hoc dicit de se, ne illi quos laudat, ut homines extollantur, sed laborem adderent, ut ipse facit qui tantus est.Sequor autem,etc. Non passibus corporis, sed mentis affectibus et vitae moribus, ut possim esse perfectus justitiae possessor: qui recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens, jam perfectus sum ejusdem justitiae viator. Perfectus enim erat viator, sed nondum ipsius itineris perfectione perventor.Si quo modo comprehendam.Hoc dicit quia difficile est. Et ne videatur superfluum tot pati, cum fidem et alia bona habeat, subdit: Merito pro illa gloria tantum laboro, quiaNondico quodjam acceperimaliquid: quia si quid gloriae accepi, nihil est ad comparationem futurae.Autsi quid accepi, ut de cognitione Christi, non dico quod in illaperfectus sim.Et si ita de me. quid me qui de aliis?